

Liber Exodus*
Caput 32: Versus 14
Placatusque est Dominus ne faceret malum.[AUG.]Malitiam hic poenam intelligi voluit, sicut est illud: Aestimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.